monumenta.ch > Plinius > sectio 95

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 16, 95
{XL} flos est pleni veris indicium et anni renascentis, flos gaudium arborum. tunc se novas aliasque quam sunt ostendunt, tunc variis colorum picturis in certamen usque luxuriant. sed hoc negatum plerisque; non enim omnes florent, et sunt tristes quaedam quaeque non sentiant gaudia annorum. nam neque ilex, picea, larix, pinus ullo flore exhilarantur natalesve pomorum annuos versicolori nuntio promittunt, nec fici atque caprifici; protinus enim fructum pro flore gignunt. in ficis mirabiles sunt et abortus qui numquam maturescunt.